Magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam est enim effectrix multarum et magnarum voluptatum.
Quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum et magnarum voluptatum.
Num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam.
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita? Istic sum, inquit. expectoque quid ad id, quod quaerebam, respondeas.
Prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt
secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel
notionem potius, quam appellant nnoian illi, viditque
rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam,
multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima
dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut
statueret in eo collocatum summum illud hominis per se
laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in
eo.
Quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis
exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone
tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut
hic noster labor in varias reprehensiones incurreret.
nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum
hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id
reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium
tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur.
erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris,
contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis
operam malle consumere. postremo aliquos futuros
suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus hoc
scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et
dignitatis esse negent.
Nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! Illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse ferendum viro. Hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. Is cum arderet podagrae doloribus visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc pervenit. Ostendit pedes et pectus. Ac tamen hic mallet non dolere.
Sed iure Mucius. ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent.