Age nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque virtutum: iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos fore intellegant, si in virtutis certamen venerint.
Sed cum sapientiam totius hominis custodem et
procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes
et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut,
cum eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore,
in utroque iuvaret eum ac contineret. Atque ita re
simpliciter primo collocata reliqua subtilius
persequentes corporis bona facilem quandam rationem
habere censebant; de animi bonis accuratius
exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis
iustitiae semina primique ex omnibus philosophis
natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati
essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod
temporum ordine antiquius est.
Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et
originem et progressionem persecuti sunt. Ex quo
magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset
repugnari obsistique fortunae, quod maximae res
essent in potestate sapientis. Varietates autem
iniurasque fortunae facile veteres philosophorum
praeceptis instituta vita superabat.